BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Indice di De rerum natura [1570]

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]

Liber primus p. 2
Cap. 1. Mundi constructionem corporumque in eo contentorum naturam non ratione, quod Antiquioribus factum est, inquirendam, sed sensu percipiendam et ab ipsis habendam esse rebus. p. 2
Cap. 2. Mundum universum e Coelo Terra mari et aere ut e magnis corporibus constare videri posse, et stellas cum Coelo deferri. p. 4
Cap. 3. Mundum universum e Coelo tantum et Terra ut e magnis corporibus constare. p. 8
Cap. 4. Coelum modo et Terram prima esse Mundi corpora. p. 10
Cap. 5. Coelum et Terram in sese mutuo agendi vi praedita esse, et entia omnia e duplici natura constituta esse, ex altera quae generetur et corrumpatur et e remanente altera, et ab hac molem corpusque, ab illa vero speciem atque ingenium entibus praeberi. p. 14
Cap. 6. Naturam quae accedit receditque non unam simplicemque, sed bene multiplicem et agendi operandique vi praeditam, et incorpoream esse. p. 16
Cap. 7. Naturam quae remanet unam esse universam, et actionis ipsam operationisque omnis expertem agentes operantesque naturas suscipere et servare. p. 18
Cap. 8. Propterea pugnare inter se agentes naturas, quod singulae materiam universam occupare appetant, et eidem plures simul inesse minime possint. p. 20
Cap. 9. Nec tenuitatem crassitiemque nec lucem tenebrasque nec motum atque immobilitatem in sese mutuo agendi vi praeditas esse. p. 22
Cap. 10. Calorem et frigus in sese mutuo agere, et ab ipsis tenuitatem crassitiemque et lucem tenebrasque et motum atque immobilitatem fieri manareve. p. 26
Cap. 11. Calorem motui natura dignitateve et tempore praeire, et motum caloris omnino operationem esse, et cur motus calorem facit. p. 30
Cap. 12. Calorem tenuitatem facere quod motui quo ille gaudet apta sit; frigus contra crassitiem quod immobilitati a qua illud servatur, et cur mutuo sese exhorrent, et quomodo tenuitas lux motusque caloris frigoris vero iis opposita propria sint. p. 34
Cap. 13. Agentia rerum omnium principia calorem esse et frigus. p. 36
Cap. 14. A duabus agentibus naturis longe plurima entia constitui, quod latissimae sunt illarum vires et quibus diversis factis diversae illae fiunt, et quod propria illarum subiecta quam longissime a se ipsis dissident et priusquam in alterum agatur alterum in media omnia agendum est. p. 38
Cap. 15. Terram in ea primum a Sole inverti quae ipsius naturae proximiora sunt, tum in ea quae remotiora apparent non, ut Antiquioribus visum est, in vapores primum, tum hos in aquas metallave et lapides. p. 42
Cap. 16. Terram propterea etiam in diversissima et non assidue in tenuiora nec etiam in calidiora inverti entia, quod diversissimo summeque difformi calore et in diversissimam summeque difformem agit Sol Terram. p. 46
Cap. 17. A calore diverso vel difformi e materia eadem et e materia vel diversa vel difformi a calore eodem diversa constitui entia, et vel etiam diversa esse quibus idem robore at copia diversus inest calor, et cur robusto at exiguo debilior at copiosior robustius agit, et quo omnino ab illo hic differat. p. 50
Cap. 18. Cur diversus et cur idem at non uniformis calor diversa constituit entia, et entia multa ab utraque natura effecta esse, at in nullis tamen utramque simul existere. p. 54
Cap. 19. Qui calor vel quantus quae entia constituat inquiri non debere, distincte enim caloris differentias percipi non posse. Materiae itidem dispositionis diversitatem distincte non percipi, at posse tamen melius quam caloris vires distingui determinarive. p. 58
Cap. 20. Quid crassities et quid tenuitas sit, et insignes crassitiei ad tenuitatem progredientis immutationes lentorem esse et mollitiem viscositatemque et fluorem et crassitiem nulla nostra vi, sed a solo frigore fieri posse et bene eo robusto. p. 60
Cap. 21. Lentorem mollitiemve et viscositatem puras syncerasque a calore quovis uniformis modo is sit, at commodius a languidiore et e similari modo re fieri posse. Impuras itidem a vehementiore et a languidiore at contrario ordine et e re fieri omnino dissimilari. p. 66
Cap. 22. Quae e crassis tenuia fiunt non omnia in medias agi dispositiones, sed ea tantum quae non valde dissimilaria sunt. Et viscositatem quae e re dissimilari a calore summo fieri videtur a non summo fieri. p. 72
Cap. 23. Fluores vel e summa crassitie a languente calore at promptius faciliusque a robustiore fieri. p. 74
Cap. 24. Tenuitatem etiam a calore quocunque at promptius faciliusque a robustiore fieri, nec puriorem tamen sed magis fuligini immistam et a non diu agente cineres etiam fieri, et quid fuligo quid cinis sit. p. 76
Cap. 25. Quae ab uniformi calore et e Terra similari, et qui fluores a quo calore et quali e Terra et quae e fluoribus spissatis concretisque, et quae e quibus illis fiant. p. 78
Cap. 26. Quae e fluoribus compactis constituta videri possunt. p. 84
Cap. 27. A quo calore et qua e re quae calida quidem at nec alba nec transpicuitatis nec lentoris participia apparent. p. 86
Cap. 28. Qualia sint quibus calor ut propria substantia inest, at non caloris solius sed frigoris itidem actione effecta sunt, et vel iis in quibus utriusque actio spectatur, si quidem similaria sint et vere unum utriusque ingenium minime inesse. p. 88
Cap. 29. A quo calore et quali e materia animalia et plantae constituantur. p. 90
Cap. 30. Quae fiunt omnia vel quae sponte fieri videntur a simili omnino fieri, idque Antiquioribus etiam visum esse positumque, at non satis ab illorum ullo explicatum. p. 90
Cap. 31. Non ea tantum quae externam speciem constituentibus similem nacta sunt a simili facta esse videri debere, sed quae dissimili illa at simili donata sunt natura, et quomodo quae vel sponte vel e semine fiunt a simili fiant. p. 96
Cap. 32. Ignem etiam qui motu et contritione fit a simili fieri. p. 98
Cap. 33. Cur circa Terram constitutum sit Coelum, et cur stellis distinctum et in orbes divisum, iique non eodem omnes moventur motu. p. 100
Cap. 34. Sentiendi facultatem naturae agenti utrique traditam esse, et in ea sola Coelo Terram convenire, at exquisitiorem omnino eam calori tributam esse. p. 104
Cap. 35. Non propterea non entibus omnibus datum esse sensum, quod sensoria data non sint, et nequaquam sentiendi organa sensoria esse, sed vias atque aditus quibus sensilium actiones ad sentientem spiritum deferuntur. p. 108
Cap. 36. Nisi principii utriusque vel alterius proprius sit sensus et motus, nequaquam enti ulli illos indi posse. p. 110
Cap. 37. Aeternum esse utrumque agens principium et utrumque primum corpus, nec Aristotelis rationem obstare contrarium astruentem. p. 112
Cap. 38. Rationes signaque quibus Aristoteles non igneum esse Coelum declarat, et diversa omnino a sublunarium substantia ipsum donat. p. 118
Cap. 39. Rerum naturam earumque inter se similitudinem dissimilitudinemque ab earum operatione habendam esse, et iuxta primam Aristotelis rationem calidum esse Coelum. p. 124
Cap. 40. Motus inter se minime diversos, sed eandem omnino operationem esse omnes, et omnes mobili enti aeque convenire, et cur Coelum circulari solo movetur. p. 128
Cap. 41. Etiamsi motus inter se diversi sint et corporis unius unus modo proprius sit, non propterea Coelum ab igne diversum Aristoteli probatum esse, et nequaquam ignem etiam in proprio loco immobilem ponendum illi fuisse, sed mobilem et Coelo omnino similem. p. 130
Cap. 43. Terram Coelo omnino contrariam esse, et nullum illi motum convenire, et absurdas esse Aristotelis rationes quae motum illi naturalem et reliquis corporibus omnibus attribuunt, et cur deorsum sponte feratur. p. 134
Cap. 44. Terrae partes deorsum delabentes non moveri, sed decidere, et quomodo Terra ipsa universa sustineatur. p. 140
Cap. 45. Terrae partium descensum non propterea naturalem videri debere, quod quo illae maiores sint eo velocius delabantur, nec quod non uniformi motu sed eo magis assidue concitato quo Terrae propinquiores fiant, et cur id eveniat. p. 142
Cap. 46. Cur gravium ad inferna motus assidue magis concitetur Peripateticorum nulli satis explicatum est. p. 144
Cap. 47. Non propterea orbes stellasque igneas ponendas non esse, quod si tanta mole exuperet ignis reliqua omnia corrumpat occupetque. p. 150
Cap. 48. Signa ab Aristotele ostensa orbes stellasque igneas esse declarant. p. 152
Cap. 49. Coelum igneum esse et sensus manifestat et ratio. p. 154
Cap. 50. Peripateticorum rationes quibus calorem et frigus substantias esse negant. p. 160
Cap. 51. Non aliam a calore substantiam entibus indendam esse, quod vel agant vel operentur quid quod calor agere aut operari non possit; nullam enim ab ente ullo actionem vel operationem edi quae calori assignari non possit. p. 162
Cap. 52. Calorem neque in igne neque in animalibus neque alio in ente ullo substantiae alterius, ut Peripateticis placet, organum esse, sed ipsum per se in omnibus agere et omnium substantiam esse. p. 164
Cap. 53. Non aliam substantiam vel in simplicium vel in mistorum aliorum atque in animalium ipsorum constitutione ab Aristotele allatam esse, sed calorem modo et frigus. p. 170
Cap. 54. Non propterea calorem substantiam non esse sed accidens, quod accidentium more nonnullis accedit et ab iis recedit nihil immutatis. p. 176
Cap. 55. Calorem et frigus non propterea substantias non esse, quod mutuo sibi ipsis opponantur. p. 178
Cap. 56. Neque vero quod intendantur et remittantur magisque et minus suscipiant. p. 184
Cap. 57. Nec quod sensu percipiantur. p. 190
Liber secundus p. 192
Cap. 1. Quoniam quae in superiore Commentario exposita sunt alio omnia se habere modo Aristoteli videntur, eius omnino de singulis illis explicandam esse examinandamque sententiam. p. 192
Cap. 2. Agentia rerum principia contraria visa esse Aristoteli et duo tantum. p. 196
Cap. 3. Contrarii nobilioris loco formam esse Aristoteli positam privationem vero ignobilioris. p. 198
Cap. 4. Nec obstare quicquam quod privatione ut non ente ad rerum generationem uti interdum Aristoteles videtur. p. 204
Cap. 5. Substantiam in qua generationes fiunt et corruptiones a duobus tantum detineri primis contrariis Aristoteli omnino placere. p. 208
Cap. 6. Caliditas et frigiditas et humiditas et siccitas prima corpora Aristoteli constituunt, Ignem videlicet et Aquam Aerem et Terram. p. 212
Cap. 7. Prima corpora mutuo in se ipsa Aristoteli inverti. p. 214
Cap. 8. Aristoteles sibi ipsi contrarius ad primorum corporum constitutionem duplici utitur oppositione. p. 216
Cap. 9. Alteram agentium oppositionem ad primorum corporum constitutionem Aristoteli allatam esse, quod quatuor supposuerit esse prima corpora, et quatuor si sint recte id Aristoteli factum esse. p. 220
Cap. 10. Recte a sensu et esse et quae quotve sint prima corpora habendum Aristoteli visum, at sensum sequuto duo tantum et Coelum illa Terramque videri debuisse. p. 222
Cap. 11. Hippocratis positiones quibus calorem frigus humorem siccitatemque agentia rerum principia et omnium elementa esse construit. p. 224
Cap. 12. Quae Hippocratem induxisse videri possunt ut singula prima corpora a duobus constitueret agentibus principiis, et Terram illa Aquasve et Aerem poneret atque Ignem. p. 228
Cap. 13. Si quae sint prima corpora ratione ponendum foret qua poni possent. p. 230
Cap. 14. Nec humiditatem siccitatemque agentes naturas, nec Terram Aquam Aerem atque Ignem prima corpora videri debere, vel si ab illis entia immutari et his similes res entibus inesse omnibus videntur. p. 232
Cap. 15. Animal universum a calore solo constitui et a calore solo constitutum in quae resolvi Hippocrati videtur resolvi posse, et succos qui animalium corporibus insunt unius omnino caloris opus esse. p. 236
Cap. 16. Proprias positiones intuenti Aristoteli duo tantum prima corpora, et Coelum illa Terramque esse videri debuisse. p. 244
Cap. 17. Humiditatem siccitatemque in primorum corporum constitutione agentes Aristoteli positas esse. p. 246
Cap. 18. Humiditatem siccitatemque Aristoteli etiam passivas visas esse et esse omnino passivas. p. 248
Cap. 19. Calori siccitatem coire non posse nec frigori humorem. p. 256
Cap. 20. Aristotelem quatuor ponentem prima corpora eo etiam incommodo premi, quod singula duplici natura donet oportet. p. 262
Cap. 21. Prima corpora sibi ipsis contigua poni non posse. p. 270
Cap. 22. Nec aliam aquarum multitudinem, nec mare ipsum aquae esse universitatem. p. 272
Cap. 23. Aquam nullam frigidam esse sed calidam omnino. p. 276
Cap. 24. Aerem non summe calidum qualis Aristoteli ponitur, nec primum igitur corpus esse. p. 282
Cap. 25. Ignem non siccum esse sed humidum, et Aristoteli imprimis humidum videri debere. p. 284
Cap. 26. Ignem summe Terrae esse oppositum summeque contrarium et ipsi imprimis Aristoteli talem videri. p. 292
Cap. 27. Si corpora quae prima Aristoteli ponuntur prima sint omnia et qualia Aristoteli videntur, mutuo in sese omnia, et quo Aristoteli placet pacto, inverti, et ex duobus id tertium fieri, quod Aristoteli videtur, sin horum quid non fiat nec prima ea esse nec talia. p. 298
Cap. 28. E corporum inversione ignem solum et Terram solam prima, aerem et aquam secunda omnino corpora, et Terram summe igni oppositam, aquam vero similem proximamque Aristoteli videri debere. p. 300
Cap. 29. Ex igne et aqua et ex aere et Terra, qua Aristoteli placet ratione, a se ipsis passis non quae Aristoteli videntur, sed penitus illis contraria constitui entia. p. 306
Cap. 30. Corpora reliqua omnia e dictis quatuor simul inexistentibus et sibi ipsis commistis componi Aristoteli, et illorum naturam formamque aliam a dictis qualitatibus esse. p. 312
Cap. 31. Nec prima corpora nec alia ulla, quo Aristoteli placet modo, commisceri inter se posse. p. 316
Cap. 32. Ad mistorum compositionem aqua Aristoteli opus non esse. p. 324
Cap. 33. Ad mistorum compositionem neque aerem Aristoteli afferendum esse neque ignem. p. 330
Cap. 34. Simplicia eorumque naturas mistis simul inesse non posse. p. 334
Cap. 35. Inde etiam intelligi posse secunda corpora e quatuor primis simul inexistentibus non constare, et aquam primum corpus non esse, quod succi multi aqua sunt frigidiores. p. 336
Cap. 36. Obliqua Solis latio Aristoteli efficiens rerum causa. p. 338
Cap. 37. Non obliqua Solis latio, ut Aristoteli placet, sed calor et frigus a Deo optimo maximo moderata efficientes rerum causae. p. 342
Cap. 38. Obliquae lationi utrumque agens principium attribui non posse, sed necessario eorum alterum Solem Terram alterum videri debere. p. 346
Cap. 39. Solem accedentem generationis causam non esse, nec recedentem corruptionis, ut Aristoteli placet. p. 348
Cap. 40. Num Coelum universum et ipse imprimis Sol a propria substantia calefaciat moveaturque, an, ut Aristoteli placet, aerem commovens calorem faciat, et ab immotis motoribus commoveatur inquirendum, vel satis declaratum. p. 352
Cap. 41. Stellae omnes et ipse imprimis Sol aerem conterens calorem Aristoteli facit. p. 354
Cap. 42. Aerem a Sole nullo pacto conteri posse. p. 356
Cap. 43. Modi quibus Aphrodisaeus atque Averroes aerem a Sole conteri ponunt exponuntur destruunturque. p. 360
Cap. 44. Calorem a Sole aerem conterente non fieri, quod si ita fiat nulla eius diversitatis causa reddi possit. p. 368
Cap. 45. Lucem calidam esse et sese multiplicandi et a solidis resiliendi facultate praeditam, et ibi omnino maiorem fieri calorem, ubi magis in se ipsam colligitur et copiosior fit lux. p. 374
Cap. 46. Calorem non a Solis modo motu, sed ab eius itidem luce fieri, non Aristoteli sed iunioribus visum esse Peripateticis, et modi quibus non calida lux calefaciendi viribus donata iis videtur. p. 380
Cap. 47. Infirmatur Averrois ratio qua calorem luci abnegat nec a propria illam natura, sed alia ratione calefaciendi facultatem habere contendit. p. 388
Cap. 48. Aliorum opiniones idem Averroi ponentium destruuntur, et lucem calidam esse et Solis propriam declaratur. p. 392
Cap. 49. Solem Coelumque universum calidum et nec stellas nec Solem ipsum solidum renitentemque esse. p. 400
Cap. 50. Coelum propria natura moveri, quia scilicet calidum est, et cur circulo moveatur. p. 402
Cap. 51. Reiiciuntur oppositiones quaedam. p. 404
Cap. 52. Quoniam Coelum propria natura movetur, separatos immotosque motores a quibus moveatur inquirendos non esse. p. 408
Cap. 53. Aristotelis rationes quibus quodcunque movetur ab alio moveri declarat. p. 410
Cap. 54. Inanes esse dictas Aristotelis rationes, et quae natura moventur a se ipsis moveri. p. 414
Cap. 55. A quonam alieno ignis moveri Aristoteli videtur, et non ab eo sed a propria moveri illum natura. p. 422
Cap. 56. Primum movens immobile oportere esse Aristoteli videtur. p. 428
Cap. 57. Movens nullum immobile esse ut Aristoteli placet. p. 430
Cap. 58. Ut sit semper Coelum semperque moveatur, incorporeo motore opus non habere. p. 438
Cap. 59. Num Coelum sui ipsius gratia et propterea moveatur, quod mobile est, an motorem immobilem amans appetensque. p. 438
Cap. 60. Quae Deum esse et rerum omnium conditorem nobis declarare possunt. p. 450