[Dedica] |
p. 1 |
Liber primus |
p. 5 |
Prooemium |
p. 5 |
Cap. I. Solem a calore, terram a frigore constitutam esse; et quae agendi operandique facultates speciesque et dispositio soli inditae sunt, a calore, quae vero terrae, a frigore inditas esse omnes: et entia omnia a caelo, terram oppugnante invertenteque, constituta esse. |
p. 7 |
Cap. II. Calorem sui natura mobilem, frigus contra immobile esse; et propterea molem illi, quam subit, tenuem levemque, huic contra densam gravemque, faciendi facultatem tributam esse; et albedinem omnem caloris speciem et veluti faciem esse. |
p. 12 |
Cap. III. Reliquas itidem stellas caelumque universum a calore constitutum esse; et calorem frigusque agentia rerum omnium principia esse. |
p. 14 |
Cap. IV. Calorem frigusque incorporeum esse, et utrumque, ut subsistat, corporea opus habere mole: et ex ea omnino entia omnia constare. Itaque rerum omnia principia tria esse: agentes naturas duas incorporeas, et, quae illas suscipit, corpoream unam; et omnis ipsam actionis omnisque expertem esse operationis et invisilem sui natura nigramque esse. |
p. 17 |
Cap. V. Materiae molem neque minui neque augeri umquam; et cur non universa illa calorique frigorique simul, sed distincta illius portio horum utrique assignata est. |
p. 22 |
Cap. VI. Calori frigorique sese assidue generandi multiplicandique et quaque versus effundendi, et molem universam occupandi, seseque mutuo oppugnandi et propriis e sedibus deturbandi et sese in iis constituendi, praeterea et alterius actiones et proprias percipiendi sentiendique passiones communem utrique tributam esse facultatem. |
p. 24 |
Cap. VII. Calorem unius modo tenuitatis opificem; et albedinem omnem caloris et nigredinem, quae nostris in entibus spectatur, materiae speciem esse. |
p. 29 |
Cap. VIII. Calorem motui tempore naturaque et dignitate praeire; et motum caloris operationem esse, nullumque novum calorem a motu rebus indi, sed praeinexsistentem excitari. |
p. 33 |
Cap. IX. Non modum, quo, qualis est, constructus sit mundus, sed cur ita construendus fuerit et cur, quibus caelum movetur, motibus iis moveri oportuerit inquirendum esse. |
p. 36 |
Cap. X. Cur mundus, quomodo constructus est, construendus fuerit, iique caelestibus orbibus dati sint motus, quibus moveri apparent. |
p. 39 |
Cap. XI. Caelum terramque prima esse mundi corpora, et entia reliqua omnia e terra a sole immutata effecta esse. |
p. 44 |
Cap. XII. Aquas etiam mareque ipsum a sole e terra educi, et solum caelum terramque solam prima entia, reliqua secunda esse omnia. |
p. 46 |
Cap. XIII. Quomodo uno a solis calore tot adeoque diversa et bene omnia propemodum dissimilaria constituantur entia. |
p. 48 |
Cap. XIV. Quomodo, qui diversis assidue agit viribus, calor, isque amplius, cujus actionem frigus intercipit, alia constituat entia, quam si idem perpetuo agat. Et calor idem, crassiori inditus rei, ampliores sumit vires. Et entia multa dispositione specieque donantur, quae nec sibi ipsis nec inexsistenti congruant naturae. |
p. 53 |
Cap. XV. Cur entia multa consistentia, dispositione, specie donata sunt, quae nec sibi ipsis nec inexsistenti congruunt naturae. Cur longe plurima non unam eandemque universa sortita sunt dispositionem. Et quomodo, quae unam eam et quae diversam sortita sunt, dignosci queant. |
p. 56 |
Cap. XVI. Canon quo, quae uno uniformique a calore et quae a frigore itidem et quae similari dissimilarive et molliore durioreve e terra constituta sunt, dignosci queant. |
p. 60 |
Cap. XVII. Qui quantusve calor quae constituat entia, inquiri non debere; distincte enim caloris differentias percipi non posse. Materiae itidem dispositionis diverstatem distincte non percipi, at melius tamen, quam caloris vires, distingui determinarique posse. |
p. 68 |
Cap. XVIII. Materiae dispositiones |
p. 70 |
Cap. XIX. Materiae dispositiones earumque diversitatem non etiam juxta illius mollitiei et duritiei, sed tantum juxta expansionis constrictionisque diversitatem expendendas esse. |
p. 71 |
Cap. XX. Insignes crassitiei ad tenuitatem progredientis immutationes lentorem, mollitiem, viscositatem, fluorem, vaporem esse. |
p. 74 |
Cap. XXI. Lentorem mollitiemque et viscositatem puras sincerasque a calore quovis, uniformis modo is sit, at commodius a languidiore et e similari re fieri posse; impuras itidem a vehementiore et a languidiore, at contrario ordine, et e dissimilari omnino re fieri. |
p. 77 |
Cap. XXII. Fluores tenuiores qui sunt, laxiore e materia et vehementiore a calore, crassiores contra densiore e materia et languidiore fieri a calore. |
p. 80 |
Cap. XXIII. Quis calor, quibus e rebus, quam educat tenuitatem. |
p. 81 |
Cap. XXIV. A quo calore |
p. 85 |
Cap. XXV. Locum spatium esse a contentorum corporum mole diversum et inane dari posse. |
p. 86 |
Cap. XXVI. Corporum omnium locum, continentis ea superficiem esse, Aristoteli placet. |
p. 91 |
Cap. XXVII. Quae loco inesse Aristoteli posita sunt, non recte omnia posita, nec continentium corporum superficiem locum esse decretum est. |
p. 93 |
Cap. XXVIII. Aristotelis Peripateticorumque rationes, quibus spatium a corporum mole diversum dari non posse astruunt, exponuntur et examinantur. |
p. 95 |
Cap. XXIX. Quid sit tempus. |
p. 102 |
Liber secundus |
p. 106 |
Cap. I. Nihil inferre Peripateticorum rationem qua, quae communem materiam sortita sunt entia, vel a nullo passa contrario, corrumpi astruunt. |
p. 106 |
Cap. II. Rationes, quibus Aristoteles caelum igneum non esse et Peripatetici nonnulli calorem frigusque substantias non esse astruunt, exponendas examinandasque esse. |
p. 110 |
Cap. III. Rationes signaque, quibus Aristoteles non igneum esse caelum declarat, et diversa a sublunaribus substantia ipsum donat. |
p. 111 |
Cap. IV. Recte rerum naturam earumque similitudinem dissimilitudinemque ab earum operatione colligendam Aristoteli visum, et si quae assumit vera sint, recte diversae a sublunaribus naturae caelum illi positum esse. |
p. 117 |
Cap. V. Naturam non motus tantum, ut Aristoteli positum est, sed immobilitatis etiam principium esse. |
p. 118 |
Cap. VI. Rationes, quibus Aristoteles probat terrae partium descensum proprium naturalemque esse terrae motum. |
p. 121 |
Cap. VII. Rationem, quae e terrae partium descensu terram natura moveri Aristoteli suadet, infirmam esse. Et terram sui natura immobilem. |
p. 122 |
Cap. VIII. Itidem, et quae e terrae universae quiete. |
p. 127 |
Cap. IX. Praeterea, et quae e descendentis terrae magnitudine et e descensus concitatione. |
p. 130 |
Cap X. Caussae, quibus terrae descensus concitationem Peripatetici attribuunt, et earum nulli attribui posse. |
p. 131 |
Cap. XI. Entium descensum ab ipsorum materia concitari. |
p. 134 |
Cap. XII. Entium descensum a materia delapsum pertaesa concitari. |
p. 135 |
Cap. XIII. Motus a se ipsis diversos et sibi ipsis contrarios male Aristoteli visos esse. Et ab una omnes eademque edi natura et unam omnes eandemque esse operationem. |
p. 138 |
Cap. XIV. Perperam Aristoteli ignis terraeque naturas, in illius illam ad propriam universitatem ascensu, hanc in hujus ad suam descensu, inquisitas. |
p. 139 |
Cap. XV. Si ignis terraeque naturae, in quibus earum operationibus inspiciendae erant, inspectae Aristoteli fuissent, terra penitus caeli contraria, ignis quam simillimus visus esset. |
p. 142 |
Cap. XVI. Perperam Aristoteles e caeli excessu, quo reliqua corpora exsuperat, non igneum id stellasque astruit. |
p. 143 |
Cap. XVII. Signa quae orbes solemque igneum non esse persuaserunt, orbes ea solemque igneum esse manifestant. |
p. 146 |
Cap. XVIII. Caelum igneum esse non sensus modo sed propriae etiam positiones Aristoteli demonstrare poterant. |
p. 147 |
Cap. XIX. Rationes, quibus Peripateticorum nonnulli caelum non propterea moveri quod calidum sit astruunt, reiciuntur. |
p. 150 |
Cap. XX. Quae naturae substantiae formaeque Peripateticis dicuntur, ac nonnullorum rationes quibus calorem et frigus substantias esse negant. |
p. 153 |
Cap. XXI. Non idcirco calorem substantiam non esse, sed accidens, quia accidentium more ad quaedam accedit, et ab iis nihil immutatis recedit. |
p. 157 |
Cap. XXII. Quae calorem frigusque non rerum substantias sed harum organa hi ponentes Peripatetici parum inspexisse videntur. Et calorem ente in quovis juxta proprium perpetuo agere operarique ingenium itaque naturae nullius organum poni posse. |
p. 158 |
Cap. XXIII. Simplicia corpora omnia non aliis a naturis, quarum calor frigusve organa sint, sed uno a calore unove a frigore constituta esse; et eorum condiciones facultatesque omnes unius caloris uniusque frigoris esse. |
p. 160 |
Cap. XXIV. Ad primorum corporum constitutionem substantiam aliam nullam sed calorem modo frigusque Aristoteli allatum esse. |
p. 163 |
Cap. XXV. Itidem et reliquorum entium omnium. |
p. 167 |
Cap. XXVI. Calorem et frigus non propterea substantias non esse, quod mutuo sibi ipsis opponuntur. |
p. 171 |
Cap. XXVII. Neque vero quod intendantur et remittantur magisque suscipiant et minus. |
p. 174 |
Cap. XXVIII. Nec quod sensu percipiantur. |
p. 176 |
Liber tertius |
p. 178 |
Cap. I. Repetuntur complura quae superioribus tradita sunt commentariis. Ponitur summa positionum Aristotelis quae infra sunt expendendae. |
p. 178 |
Cap. II. Rerum principia tria Aristoteli etiam visa esse, contraria agentia duo et materiam unam. |
p. 180 |
Cap. III. Formam contrarii nobilioris loco, privationem vero ignobilioris Aristoteli positam esse. |
p. 185 |
Cap. IV. Aristoteli, rerum omnium principia investiganti, privationem ut ignobile contrarium at ut ens omnino agensque positam esse, vel si ea ad singularum rerum immutationem ut non ente uti videtur. |
p. 190 |
Cap. V. Privatio materiae addita veterum dubitationem Aristoteli diluit. |
p. 202 |
Cap. VI. Tangibilium corporum materiam a duobus tantum detineri primis contrariis Aristoteli omnino placere. |
p. 204 |
Cap. VII. Calor, frigus, siccitas, humiditas quattuor prima corpora Aristoteli constituunt: calor quidem et siccitas igneam, calor et humiditas aërem, frigus et humiditas aquam, frigus et siccitas terram. |
p. 207 |
Cap. VIII. In quibus, agentia primorum corporum principia et ipsa constituens prima corpora, incusandus videtur Aristoteles. |
p. 209 |
Cap. IX. Aristoteles secum pugnans ad primorum corporum constitutionem duplici utitur oppositione. |
p. 211 |
Cap. X. Alteram agentium oppositionem ad primorum corporum constitutionem Aristoteli adiectam esse, quod quattuor supposuerit esse prima corpora; et quattuor si sint, recte id Aristoteli factum esse. |
p. 213 |
Cap. XI. Recte a sensu et esse et quae quotve sint prima corpore habendum Aristoteli visum; at sensum secuto duo tantum, caelum terramque, videri debuisse. |
p. 214 |
Cap. XII. Aristoteles principia omnia activa et passiva invicem oportere esse recte statuens, sui statim oblitus, calori frigorique agendi tantum, humiditati siccitatique patiendi tantum facultatem assignat. |
p. 216 |
Cap. XIII. Humiditatem et siccitatem Aristoteli etiam passivas esse et esse omnino passivas. |
p. 218 |
Cap. XIV. Calori siccitatem coire non posse nec frigori humorem. |
p. 222 |
Cap. XV. Duplicem agentem naturam primorum corporum singulis Aristoteli inditam esse. |
p. 226 |
Cap. XVI. Num quae prima corpora Aristoteli ponuntur, prima sint omnia, in propriis singulorum ipsorum viribus magnitudineque amplius inspiciendum esse. |
p. 230 |
Cap. XVII. Singulis dictis corporibus naturam utramque summam ab Aristotele inditam esse. |
p. 231 |
Cap. XVIII. Terra aquam et aqua aërem majorem, et decuplam omnino terrae aquam, et aquae aërem et terrae aquam superpositam Peripateticis videri. |
p. 233 |
Cap. XIX. Quaenam aquae moles universitas aquae Aristoteli visa sit. |
p. 236 |
Cap. XX. Mare nullis e fontibus oriri; et in eo solo magna stabilisque aquarum moles; et propria natura dulce, tenue et frigidum, sed dulcibus tenuioribusque sui partibus a sole in vapores actis, et calidae amplius siccaeque exhalationis a pluviis delatae commixtione, salsum, crassum et calidum factum et in proprio aquae loco positum esse Aristoteli videtur. |
p. 238 |
Cap. XXI. Mare aquae elementum Aristoteli visum esse. |
p. 242 |
Cap. XXII. Perperam Peripateticos quosdam sentire, qui mare aquae elementum Aristoteli positum esse negant, et tale ei visum esse. |
p. 244 |
Cap. XXIII. Si mare aquae elementum Aristoteli visum sit, non recte aquae elementum positum ei esse. |
p. 249 |
Cap. XXIV. Neque reliquas aquas, super terrae superficiem fluentes aut in ejus cavitatibus occlusas, aquae esse elementum. |
p. 253 |
Cap. XXV. Cogentes rationes, quibus aqua omnis calida esse demonstratur. |
p. 254 |
Cap. XXVI. Aër et ignis nec maxime calidi nec prima corpora Peripateticis videri possunt. |
p. 261 |
Cap. XXVII. Quae, vel ex Aristotele, humida quaeve sicca habenda. Et ex eo ignem summe humidum esse. |
p. 263 |
Cap. XXVIII. Ignem summe terrae oppositum summeque contrarium esse. Et talem ipsi in primis Aristoteli ponendum. |
p. 271 |
Cap. XXIX. E quibus calorem, frigus, humiditatem, siccitatem cum animalium tum entium reliquorum omnium agentia principia, et ignem, aërem, aquam, terram prima corpora et rerum omnium elementa esse colligit Hippocrates. |
p. 275 |
Cap. XXX. E diverso hominis dolore a pluribus eum agentibus naturis constare minime colligitur. |
p. 279 |
Cap. XXXI. Calor frigusque uni eidemque subjecto non erat indendum. Nec frigus, veluti et calor, agens animalium principium ponendum. |
p. 281 |
Cap. XXXII. Nec, quia humiditate siccitateque aucta homo dolet, agentes et ipsas animalium caussas ponere debebat. |
p. 283 |
Cap. XXXIII. Humiditatem siccitatemque, vel si utraque nimis aucta generationem impedit, non propterea agentes hujus caussas ponendas esse. |
p. 285 |
Cap. XXXIV. Morbos, qui frigore in corporibus exsuperante Galeno oriuntur et qui frigoris sensum nobis inferunt et qui calidis rebus laborantibus partibus appositis curantur, a calore ortum habere omnes. |
p. 286 |
Cap. XXXV. Neque e sanguine et e flava atraque bile et e pituita animalia constant, quod perpetuo hi humores in illis insunt. |
p. 288 |
Cap. XXXVI. Neque recte quattuor ex humoribus ac quattuor ex elementis animalia entiaque constituta colligit, quod quae corrumpuntur in illa resolvi videntur. |
p. 291 |
Cap. XXXVII. Annum in quattuor partes male dividit et earum singulis singulorum elementorum naturas attribuit. |
p. 293 |
Cap. XXXVIII. Ad proprias positiones respicienti Aristoteli duo tantum prima corpora, et caelum illa terramque, videri debuisse. |
p. 296 |
Cap. XXXIX. Quattuor dicta corpora mutuo in se ipsa Aristoteli invertuntur omnia; et ex aliis alia fiunt, at promptius quaedam, quaedam vero aegrius. |
p. 298 |
Cap. XL. Dicta corpora, propriis quidem in positionibus concors, at iis, quae eveniunt, discors, invertit, et non quas edunt sed quae juxta ipsius positiones edendae forent, iis assignat actiones. |
p. 301 |
Cap. XLI. E primis corporibus, qua Aristoteli placet ratione sibi ipsis commixtis, reliqua constitui et mixtionem fieri prorsus non posse. |
p. 303 |
Cap. XLII. Rationes, quibus secunda entia e primis corporibus composita esse astruit, infirmas esse. |
p. 309 |
Cap. XLIII. Praeterea, et quibus e primis omnibus secunda componenda esse astruit. |
p. 311 |
Cap. XLIV. Ad mixtorum compositionem neque aërem afferendum esse neque ignem. |
p. 317 |
Cap. XLV. Simplicia eorumque naturas mixtis simul inesse non posse. |
p. 319 |
Cap. XLVI. Inde etiam intelligitur secunda etiam e quattuor primis corporibus simul inexsistentibus non constare, et aquam primum corpus non esse, quod succi multi aqua frigidiores sunt. |
p. 322 |
Liber quartus |
p. 324 |
Cap. I. Summa eorum, quae hactenus scripta sunt ac in hoc commentario scribentur. Obliquam solis lationem rerum efficientem caussam Aristoteli esse. |
p. 324 |
Cap. II. Efficientem rerum caussam perperam inquisitam et perperam obliquae solis lationi assignatam. |
p. 326 |
Cap. III. Agentis rerum principii condiciones non recte Aristoteli conspectas esse: et duplex illud, et solem alterum, alterum vero necessario terram ponendum. |
p. 329 |
Cap. IV. Solem accedentem generationis caussam non esse, nec recedentem corruptionis, ut Aristoteli placet. |
p. 331 |
Cap. V. Num caelum universum et ipse in primis sol a propria substantia calefaciat et moveatur, an aërem commovens calorem faciat et ab immotis motoribus commoveatur, inquirendum, vel satis declaratum. |
p. 334 |
Cap. VI. Stellae omnes et ipse in primis sol, aërem conterens, calorem gignit Aristoteli. |
p. 335 |
Cap. VII. Aërem a sole nullo pacto conteri posse. |
p. 337 |
Cap. VIII. Modi, quibus Aphrodisiaeus atque Averroes aërem a sole conteri ponunt, exponuntur destruunturque. |
p. 340 |
Cap. IX. Calorem a sole, aërem conterente, non fieri: quod, si ita fiat, nulla ejus diversitatis caussa reddi possit. Itaque a solis substantia et a solis luce fieri statuendum esse, a qua manifeste fieri sentitur. |
p. 345 |
Cap. X. Lucem e densis, in quae insilit, resilire, et ad eosdem, ad quos accedit, resilire angulos, et quae subit eadem subire ratione. |
p. 350 |
Cap. XI. Lucem a quibus resilit, et ab iis, quae subit, rectos resilire subireque ad angulos. |
p. 353 |
Cap. XII. Lucem, quae a densis resilit quaeque ea subit, non ab iis nec vero a sole ipso, sed a se ipsa, in illis facta, emanare. |
p. 355 |
Cap. XIII. Lucem a se ipsa et a sui ipsius facie, in supposita superficie facta, rectos ad angulos resilientem, a superficie ad eosdem, ad quos accessit, resilire. |
p. 357 |
Cap. XIV. Diversum a sole calorem fieri, quod ejus lux diversa fiat, copiosa nimirum et exilis. |
p. 364 |
Cap. XV. Calorem non a solis modo motu, sed ab ejus etiam luce fieri, non Aristoteli sed junioribus visum esse Aristotelicis. Modi insuper, quibus non calida lux calefaciendi viribus donata iis videtur. |
p. 367 |
Cap. XVI. Infirmatur Averrois ratio, qua calorem luci abnegat; nec a propria illam natura, sed alia ratione calefaciendi facultatem habere contendit. |
p. 372 |
Cap. XVII. Aliorum opiniones, idem Averroi ponentium, destruuntur. Lucem calidam esse et solis propriam. |
p. 377 |
Cap. XVIII. Aristotelis rationes, quibus quodcumque movetur ab alio moveri suadet. |
p. 381 |
Cap. XIX. Inanes esse positas rationes; quae natura moventur a se ipsis moveri. |
p. 384 |
Cap. XX. A quonam alieno ignis movetur Aristoteli; et non ab eo sed a sua moveri natura. |
p. 386 |
Cap. XXI. Primum movens immobile oportere esse Aristoteles docet. |
p. 390 |
Cap. XXII. Motum quemvis, entis in id, quod potestate est, immutationem, actum esse, et eandem, quae generationi alterationique, motui etiam ad locum congruere rationem Aristoteli visum esse; et perperam utrumque. |
p. 392 |
Cap. XXIII. Minus etiam eandem, quae generationi alterationique, motui ad locum congruere rationem, quod corpora singola ad sua loca, in quibus ex imperfectis perfecta fiunt, ab illo ferantur. |
p. 400 |
Cap. XXIV. Caelum animalium ritu ex anima corporeque, ut e distinctis rebus, constare, et ob alicujus appetitum moveri Peripateticis videtur: et perperam utrumque. |
p. 403 |
Cap. XXV. Deum optimum maximum uni includens Aristoteles orbi movendique tantum munus ei attribuens, iners, ne dicam impium, deprehenditur. |
p. 410 |
Cap. XXVI. Perperam Aristoteles, aeternum ut sit caelum aeternoque et regulari moveatur motu, incorporeum immutabileque ens ei indit. |
p. 415 |
Cap. XXVII. Rationes, quibus Aristoteles mundum ingenitum aeternumque fuisse astruit. |
p. 417 |
Cap. XXVIII. Perperam Aristoteli in entium, quae a sole generantur, generationis modo, num mundus ingenitus an a Deo factus sit inquisitum collectumque fuisse; et in illius constructione inquirendum id esse. |
p. 418 |
Cap. XXIX. Mundum a Deo optimo maximo et non ab aeterno, sed suo in tempore creatum esse. |
p. 421 |
Liber quintus |
p. 426 |
Cap. I. Animalium plantarumque |
p. 426 |
Cap. II. Aliam a spiritu, e semine educto, hominibus substantiam inesse, ipso a Deo creatam et singulis infusam. |
p. 428 |
Cap. III. Animam, a Deo in singulos homines immissam, spiritus, e semine educti, et corporis universi formam et incorpoream immortalemque esse. |
p. 430 |
Cap. IV. Quomodo anima, e semine educta, corpori insit manifestum ut fiat, corporis speciem et animalis actiones passionesque et operationes inspiciendas esse. |
p. 434 |
Cap. V. Animal non unum idemque ens esse, sed e rebus multis compositum, nec e manifestis modo, sed e spiritu itidem, nervoso in genere contento. Et illarum singulas a reliquis omnibus agendi patiendique et operandi facultatibus, tum et dispositione specieque differre. |
p. 435 |
Cap. VI. Animam, e semine eductam, nec unam universi animalis corporis nec vero diversas illius portiones diversarum hujus partium formas esse. |
p. 442 |
Cap. VII. Num anima, superius dicta, corporis forma sit exquisitius et quibus inspiciendum sit in rebus. |
p. 445 |
Cap. VIII. Quae et quibus cum in externis tum et internis corporis partibus animal sentit. |
p. 448 |
Cap. IX. Passionis immutationisque, quae singulis in partibus a sensilium viribus fit, sensum, dilatationis constrictionisque sensum esse; et ab utraque, moderata dum est blandaque, propterea voluptate animam, e semine eductam, affici, quod in utraque ad motum agitur. |
p. 450 |
Cap. X. Sentientem animam nec sensoriorum nec viscerum nec nervosi generis naturam, sed spiritum omnino esse, nervoso generi inexsistentem. |
p. 453 |
Cap. XI. Nervosum genus ita constructum esse universum, ut quae in singulis ejus portionibus spiritui percipienda erant et in ipsis percipiuntur, optime percipi possint omnia. |
p. 457 |
Cap. XII. Principem spiritus portionem ejusque veluti universitatem, quod factum videtur, in cerebri ventriculis locandam fuisse. |
p. 460 |
Cap. XIII. Qualem esse oportet, quae animalis corpus commovet, substantiam, et spiritum omnino eam esse, nervoso generi inexsistentem. |
p. 466 |
Cap. XIV. Spiritus portiones omnes universitatis arbitrio et ab ipsa omnino moveri universitate. |
p. 469 |
Cap. XV. Quomodo spiritus corpus commovet. |
p. 473 |
Cap. XVI. Quomodo spiritus succos, vasis inexsistentes, e quavis ipsorum parte in quamvis agit. |
p. 474 |
Cap. XVII. Rationes, quibus Aristoteles motivam animam incorpoream statuit atque immotam, exponuntur reiciunturque. |
p. 477 |
Cap. XVIII. Mobilia entia omnia ad motum edendum immoto externo, animalia vero interno etiam Aristoteli opus habent. |
p. 480 |
Cap. XIX. Mobilia entia ad motum edendum immoto nullo opus habere. |
p. 483 |
Cap. XX. Quomodo animalium corpora ab anima Aristoteli moventur. |
p. 487 |
Cap. XXI. Si vera sit Aristotelis ratiocinatio, animalium motum non animae, sed calori frigorique, vel spiritus potius nervorumque incremento decrementoque tribuendum esse; at vanam omnino falsamque illam esse, utpote quae nervos a corde exoriri supponat. |
p. 491 |
Cap. XXII. Ab incorporea immotaque anima |
p. 493 |
Cap. XXIII. Ut calor et frigus ab uno animae appetitu in corde fiant et nervi ab iis extendantur contrahanturque, non tamen propterea animalia moveri posse neque vero eorum partes per se, nervis solutis laxatisque. |
p. 495 |
Cap. XXIV. Nec, si aucto imminutoque spiritu et nervis extensis contractisque animalia moveantur, motus omnis ejusque diversitatis rationem Aristoteli explicatam esse. |
p. 497 |
Cap. XXV. Modicam principii immutationem ad motuum diversitatem satis esse non posse. |
p. 499 |
Cap. XXVI. Motivae animae vim uno in corde Aristoteli collocari. |
p. 500 |
Cap. XXVII. Animam, e semine eductam, non uno in corde, sed in nervoso genere universo inhabitare. |
p. 502 |
Cap. XXVIII. Spiritum, in cerebri ventriculis et in nervoso genere contentum, animae, e semine eductae, substantiam esse mors declarat, quae crasso aëre ventriculos subeunte et insignibus nervis offensis statim consequitur. |
p. 506 |
Cap. XXIX. Idem et mors declarat, quae, dicta anima vehementer affecta, sequitur, nulla corporis parte oblisa. |
p. 510 |
Cap. XXX. Temporarii itidem interitus, apoplexia, animae deliquia et somnus, idem declarant. |
p. 513 |
Cap. XXXI. Quae in variis animae affectionibus animalibus eveniunt, animam, e semine eductam, aliud a corpore et corpoream mobilemque esse declarant; et cur, quae in timore iracundiaque et verecundia eveniunt, eveniant. |
p. 515 |
Cap. XXXII. Cur corpori eveniunt quae, maerore aut laetitia affecta hujusmodi anima, evenire apparent. |
p. 518 |
Cap. XXXIII. Unam modo eandemque animam corporis universi, diversas modo animae partes diversarum corporis partium formas esse, modo vero uni cordi animam inexsistere omnem Aristoteli visum est. |
p. 520 |
Cap. XXXIV. Animam, e semine eductam, unam eandemque corpori universo et cuilibet ejus parti, ut propriam formam, indi non posse. |
p. 525 |
Cap. XXXV. Minus etiam certas illius animae portiones certis corporis partibus, ut earum formas, indi posse. |
p. 527 |
Cap. XXXVI. Minus etiam uni cordi, ut propriam ejus formam, dictam animam indi posse. |
p. 533 |
Cap. XXXVII. Sentientem imaginantemque et intelligentem animam prorsus incorporeas nullique inhaerere subjecto Peripateticis visas esse. |
p. 534 |
Cap. XXXVIII. Nihil obstare Aristotelis rationes, quin anima sensitiva corporea poni possit, et vel Peripateticis ipsis ipsique Aristoteli corpoream eam videri. |
p. 537 |
Cap. XXXIX. Prave phantasiam incorpoream impartibilemque Peripateticis positam esse. |
p. 544 |
Cap. XL. Itidem, et rationalem. |
p. 546 |
Cap. XLI. Corpus animae organum, quale esse ejus species declarat, ponendum esse, vel si ad operationes quasdam edendas inutile animae sit et incommodum. |
p. 549 |
Liber sextus |
p. 551 |
Cap. I. Albas exsanguesque animalis partes prius quam sanguineas efformari, et illas e masculino femineoque semine, has e femineo sanguine, ab uteri calore immutatis, constitui. |
p. 551 |
Cap. II. Quae sanguinis, quae seminis natura dispositiaque, et quae uteri vires ac situs. |
p. 554 |
Cap. III - Quomodo semen in albas exsanguesque res agitur et cerebri ventriculi fiunt. |
p. 556 |
Cap. IV. Quomodo viscera et carnosum constituatur genus. |
p. 559 |
Cap. V. Cur spiritus nervoso generi indendus, carnosum huic circumponendum, et venae huic arteriaeque intertexendae, et sanguine eae replendae, et osseum genus omnibus subiciendum fuit. |
p. 561 |
Cap. VI. Cur corpori jecur indendum et e sanguine constituendum est. |
p. 566 |
Cap. VII. Et cur ventriculus venterque, et qualis uterque est, faciendus. |
p. 568 |
Cap. VIII. Cur cor etiam pulmoque corpori indendus; et qualis est uterque constituendus; et cur aër inspirandus. |
p. 573 |
Cap. IX. Cur vesica fellea et lien renesque corpori indendi fuere. |
p. 576 |
Cap. X. Cum etiam et vasa, et variis ea intertexta fibris. |
p. 579 |
Cap. XI. Quomodo spiritus, oesophagi ventriculique et ventris fibris inexsistens, cibos in ventriculum attrahit, et in chilum ibi actos in ventrem demittit, et tenuiorem chili partem in jecur attrahit, crassiorem foras eicit. |
p. 583 |
Cap. XII. Quomodo e jecinore spiritus, lienis venis vesicaeque felleae fibris inexsistens, bilem hic amaram, ille vero acidam attrahit; et cur uterque hos attrahit succos; quibusve reficiatur rebus. |
p. 585 |
Cap. XIII. Quomodo spiritus, venarum fibris inexsistens, sanguinem in illas attrahit omnes, et in res agit, e quibus et ipse et carnosum nervosumque et osseum genus reficitur foveturque. |
p. 586 |
Cap. XIV. - Sanguis, ad cor delatus ampliusque ibi concoctus, et in easdem, in quas in venis visus est, in arteriis itidem actus res, eosdem praestat usus; et spiritus amplius universitatem, in cerebri ventriculis inhabitantem, reficit. |
p. 589 |
Cap. XV. Quomodo fluores, in quos sanguis semenque in venis arteriisque liquatur, ex iis elapsi in carnosum nervosumque et osseum etiam genus illabantur. |
p. 591 |
Cap. XVI. Cur non perpetuo, et dum augetur non aeque animal augetur. |
p. 593 |
Cap. XVII. Cur eadem partium singularum, itaque et animalis universi, remanet forma; et illarum nullam eandem remanere augerique. Itaque partium incrementum in similes, at grandiores, immutationem videri posse. |
p. 600 |
Cap. XVIII. Cur animal in masculum feminamque dividendum fuit. |
p. 602 |
Cap. XIX. Cur membrum genitale et masculo et feminae, quale datum videtur, dandum fuit; quove modo semen et tanta cum voluptate tantaque emittunt vi. |
p. 605 |
Cap. XX. Cur non mulier quaevis et cuivis commixta viro nec usquequaque concipit. Et igneum calorem ab animalium solisque calore diversum non esse. |
p. 607 |
Cap. XXI. Quomodo animalia, quae sponte oriuntur, constituantur. |
p. 610 |
Cap. XXII. Quae constituta sunt animalia, optime constituta esse omnia, et quae materiae necessitate eveniunt, melioris gratia facta videri posse. |
p. 613 |
Cap. XXIII. Perfectiora animalia e terra a sole immutata constitui non posse. |
p. 616 |
Cap. XXIV. Ut plantarum constitutio innotescat, num ipsarum corpori ut propriae materiae an ut tegumento organoque anima insit, inquirendum: et quibus inquirendum est in rebus. |
p. 617 |
Cap. XXV. Plantarum partes, actiones, passiones operationesque a quo praecipue sole quave e terra enascantur. |
p. 619 |
Cap. XXVI. Plantarum corpori animam, ut proprio tegumento organoque, inesse; et spiritum esse illum paulo, quam qui animalibus inest, crassiorem. |
p. 620 |
Cap. XXVII. Quomodo constituuntur plantae. |
p. 622 |
Cap. XXVIII. Terram ipsam in ipsas agi plantas, minime in vapores actam prius, ut Peripateticis placere videtur. |
p. 625 |
Cap. XXIX. Quae plantis enascentibus fetumque procreantibus et occidentibus eveniunt. |
p. 626 |
Cap. XXX. Cur quae plantis evenire visa sunt eveniant. |
p. 627 |
Cap. XXXI. - Testes, quibus adjecti sunt, non ut necessarios, sed melioris gratia Aristoteli adjectos esse; et semen nulla testium opera in viviparis coitus tempore confici. |
p. 630 |
Cap. XXXII. Quid Aristoteli semen sit; et feminis non aliud a sanguine menstruo semen confici; et materiam modo ad generationem a femina conferri. |
p. 633 |
Cap. XXXIII. Masculinum semen nulla Aristoteli fetus pars fit, sed vis, in eo contenta, menstrua movet et in animal agit. |
p. 636 |
Cap. XXXIV. Meatum seminarium testes subire; et in testibus absolvi semen minimeque coitus tempore, sed praeparatum inesse; nec excrementum videri posse semen. |
p. 639 |
Cap. XXXV. Non menstruum sanguinem, sed humididatem, quam coëuntes feminae emittunt, femineum esse semen. |
p. 643 |
Cap. XXXVI. Masculinum semen non agens modo principium, ut Aristoteli placet, ad fetus constitutionem afferre, sed ex eo albas exsanguesque animalis partes constitui omnes. |
p. 645 |
Cap. XXXVII. - Anima, masculino semini inexsistens, vel pater potius, qui eam conficit, fetum Aristoteli constituit. |
p. 650 |
Cap. XXXVIII. Fetum ab anima, masculino semini inexsistente, constitui non posse. |
p. 651 |
Cap. XXXIX. Generativa anima, semini inexsistens, calore et frigore, ut organis, usa, e sanguine menstruo singulas fetus partes Aristoteli constituit; et cor ante alias omnes, aliarum principium. |
p. 654 |
Cap. XL. Sanguinem menstruum a substantia, semini inexsistente, in animalis partes agi non posse; nec cor primum sed nervosum constitui genus; et uteri calorem fetus opificem esse. |
p. 657 |
Liber septimus |
p. 662 |
Cap. I. Inquirendum esse quomodo anima sentit et quomodo intelligit et quomodo bona vel prava fit. |
p. 662 |
Cap. II. Quae et quomodo sentit spiritus, et quid sit sensus. |
p. 663 |
Cap. III. Quid sit voluptas et quid dolor; et cur quove modo ab iis, quae sentit, illorum altero afficitur spiritus. |
p. 665 |
Cap. IV. Modum, quo ab iis, quae sentit, spiritus voluptate afficiatur, diligentius inquirendum; et quibus conspiciendus est in rebus. |
p. 667 |
Cap. V. In rerum sensu, a quibus propriae naturae non restituitur spiritus, propterea voluptate eum affici, quod, dum ab iis patitur immutaturque, ad motum, ad propriam scilicet agitur operationem. |
p. 669 |
Cap. VI. Qualis sit anima sensitiva et quomodo Aristotelis sentiat. |
p. 672 |
Cap. VII. Animam non quomodo Aristoteli placet sentire. |
p. 673 |
Cap. VIII. Non ea tantum, quae universo in corpore percipiuntur, ab anima contingente contactaque et tactu omnino percipi, sed magis etiam quae in lingua, naribus oculisque sentiuntur; et sensus omnino omnes, uno auditu excepto, tactus esse. |
p. 676 |
Cap. IX. Quae universo in corpore sentiuntur. |
p. 677 |
Cap. X. Quae in lingua sentiuntur et quid sit sapor. |
p. 679 |
Cap. XI. Quomodo anima sapores Aristoteli sentiat et in quibus is illum explicans incusandus videri potest. |
p. 682 |
Cap. XII. Saporum materiam aquae humiditatem, efficientem caussam terrae siccitatem, et dulcem amarumque illorum extremos esse, reliquos ex his sibi ipsis commixtis Aristoteli fieri et horum medios esse videri. |
p. 684 |
Cap. XIII. Rerum omnium opificis Dei potentiam aemulatus, et rerum naturae sibique ipsi contrarius, ex aqua terraque, insipida utraque, sapores constituit Aristoteles. |
p. 685 |
Cap. XIV. Dulcem amarumque saporum extremos non esse minimeque ex iis reliquos componi. |
p. 690 |
Cap. XV. Quid sit odor, et quomodo spiritus eum percipit et cur tanta ab eo voluptate afficiatur molestiave. |
p. 691 |
Cap. XVI. Sicci sapidi natura, aquae aërisque humiditati indita, odores exoriri Aristoteli visum esse, et perperam prorsus; et caloris ipsos etiam actiones esse. |
p. 694 |
Cap. XVII. Visionis ratio manifesta ut fiat, lucis ingenium actionemque et passionem inspiciendam esse. |
p. 695 |
Cap. XVIII. Cap. XVIII. - Lucem quamvis et ubivis factam e quovis sui ipsius puncto quaqueversus sese effundere, et coloribus, quos attingit, colorari omnibus. |
p. 697 |
Cap. XIX. Una luce conspecta, rerum omnium colores imaginesque spectari posse, et quomodo illa spiritui spectetur. |
p. 699 |
Cap. XX. Oculi constructio. |
p. 701 |
Cap. XXI. Oculorum humoribus tunicisque, quae proxime eos continent, spiritum inesse. |
p. 702 |
Cap. XXII. Cap. XXII. - Visionem non universo in oculo sed una modo in ejus parte et in qua fieri existimandum sit. |
p. 703 |
Cap. XXIII. Quomodo eo omnia in situ, in quo nobis opposita sunt, spectantur. |
p. 708 |
Cap. XXIV. Quomodo majora quae sunt majora, et propinquiora remotioribus ampliora, eaque propemodum, qua sunt, singula magnitudine donata apparent. |
p. 710 |
Cap. XXV. Quomodo spatium quod inter res, quae spectantur, et nos, et quod ipsas inter est res, earumque inaequalitatem intuetur spiritus. |
p. 712 |
Cap. XXVI. Quomodo motum mansionemque, tum numerum intuetur spiritus; et nec figuras nec magnitudines nec numerum nec motum propria esse visus objecta; et quomodo ea sentiunt reliqui sensus. |
p. 714 |
Cap. XXVII. Quae lux et cur spiritum oblectat quaeve molestia afficit, et cur tenebrae spiritum offendunt; et quae alia spectantur, cur aut jucunda aut molesta sunt. |
p. 715 |
Cap. XXVIII. Visio, spiritu ex oculis egresso et aëre, qui inter res quae spectantur spiritumque medius est, a spiritu inalterato, sentiendique facultate et spiritus omnino natura donato, Galeno fit. |
p. 718 |
Cap. XXIX. Visionem quomodo Galeno placet fieri non posse. |
p. 720 |
Cap. XXX. Colorem proprium visus sensile Aristoteli esse, et non contactu sed transpicui intermedii opera visum movere; et proprii id coloris expers esse; et transpicuitatem colorum materiam et colorem transpicui terminati extremum esse. |
p. 723 |
Cap. XXXI. Non colorem sed lucem proprium esse visus sensile. |
p. 724 |
Cap. XXXII. Aërem et aquam nequaquam coloris expertes esse, nec esse omnino oportere, quo colores suscipiant deferantque. |
p. 727 |
Cap. XXXIII. Colorum materiam non transpicuitatem tenuitatemque, sed materiam esse omnem, qua vis ea dispositione donata sit. |
p. 729 |
Cap. XXXIV. Auditum spiritu ab externo aëre commoto fieri, et sonos omnino omnes aëris motus esse, horumque perceptionem sonorum esse perceptiones. |
p. 730 |
Cap. XXXV. Animalium itidem voces aëris motus esse, earumque differentias omnes juxta diversam exspirati aëris tenuitatem arteriarumque, per quas exspiratur, dispositionem magnitudinemque, et exspirantis animae voluntatem viresque fieri. |
p. 733 |
Cap. XXXVI. Sonorum perceptionem motuum, quibus ab externo aëre spiritus in ventriculis commovetur, perceptionem omnino esse et ex iis, quae dicta sunt, et ex aurium constructione patere. |
p. 734 |
Cap. XXXVII. Modo, qui expositus est, Aristoteli itidem sonos auditumque fieri visum esse. |
p. 736 |
Cap. XXXVIII. Cur soni spiritum oblectant, et cur novi amplius, et cur diversi simul editi at non valde a se ipsis dissidentes, et cur minores tardioresque. |
p. 736 |
Cap. XXXIX. Quomodo sonorum quantitatem et distantiam percipiat spiritus. |
p. 739 |
Liber octavus |
p. 741 |
Cap. I. Spiritum rerum, quas sentit, similitudinem diversitatemque sentire; et quae idem agunt, ut unum, quae vero diversa, ut diversa sentire. |
p. 741 |
Cap. II. Spiritum quae sentit imaginari memorarique et reminisci. |
p. 742 |
Cap. III. Rerum, quarum conditio quaepiam manifesta, reliquae occultae sunt, has itidem iis sentire spiritum in rebus, quibus illa inest et quae totae perceptae sunt; quod intelligere dicitur. |
p. 743 |
Cap. IV. Scientiarum omnium et geometriae ipsius principia a sensu haberi vel proxima eorum, quae sensu percepta sunt, similitudine, et conclusiones omnes ex iis pendere. |
p. 748 |
Cap. V. Conclusiones naturales in eo mathematicis praestare, quod hae a signo omnes, illae vero a propriis caussis propriisque manant principiis. |
p. 751 |
Cap. VI. Cur defatigatur dum intelligit spiritus, et cur obliviscitur, et cur decipitur; et intellectionem, vel si substantiae est a Deo in nos immissae, at spiritus omnino ope ac ministerio, ei illam indi. |
p. 752 |
Cap. VII. Diversam videri cognitionem, quod diversa comparatur similitudine. |
p. 754 |
Cap. VIII. Rationes, quae Peripateticos impulere, ut sentientem intelligentemque animam diversae ponerent substantiae, et utramque earum, si quidem substantiae unius facerent, at multis donarent facultatibus. |
p. 756 |
Cap. IX. Quoniam, quae cognoscit homo, differre ea inter se eorumque dignoscit differentias, propterea una eademque substantia omnia Aristoteli percipiat necesse est. |
p. 760 |
Cap. X. Sentientem substantiam imaginanti eamdem esse, et inanes esse Peripateticorum rationes contrarium astruentes. |
p. 761 |
Cap. XI. Minime intellectum, a sensu diversum, homini indendum Aristoteli fuisse, qui universale constituat intelligatque; nam ipsimet Aristoteli et sensus universale componit percipitque, et intellectus singulare intelligit. |
p. 765 |
Cap. XII. Rationes, quibus universale a sensu confici et a sensu percipi Peripatetici negant, reiciuntur, et a sensu utrumque operari declaratur. |
p. 768 |
Cap. XIII. Non propterea intellectus a sensu diversus ponendus Aristoteli fuit, quod si singulare intelligit, non propria id vi sed sensus ope intelligit. |
p. 772 |
Cap. XIV. Substantiam, quae sentit in homine, ratiocinari; et animalia reliqua ratiocinationis non prorsus expertia esse. |
p. 774 |
Cap. XV. Animam, a Deo optimo maximo creatam et singulis hominibus infusam, universo quidem singulorum corpore, at spiritui praecipue, ut propriam formam inditam esse; itaque substantiam, quae in homine ratiocinatur, non unam simplicemque esse, sed ex anima, a Deo creata, et e spiritu, e semine educto, compositam esse; et facultatem ignotas rerum conditiones ex earum similitudine, quae in ente penitus noto conspectae sunt, cognoscendi, non ratiocinandi intelligendique, sed existimandi vel commemorandi potius appellandam esse. |
p. 777 |
Cap. XVI. Substantiam, quae ratiocinatur, nequaquam a sentiente diversam ponendam esse, quod quae ratiocinatur ab alio ad aliud transit, quae vero sentit haeret. |
p. 781 |
Cap. XVII. Imaginantem intelligenti et sibi ipsi intelligentem omnem eamdem esse; diversa autem imaginanti atque intelligenti et intelligenti etiam ipsi evenire, quod res diverso modo animae expositas et non eumdem tractant in usum. |
p. 783 |
Cap. XVIII. Sui oblitum Aristotelem imaginationem homini inditam statuere, ut, intellectu vel passionibus vel morbis vel somno oppresso, illa hominem regeret; ab unaque omnino substantia perpetuo homines gubernari. |
p. 786 |
Cap. XIX. Intellectum Aristoteli potentia esse; et ubi intelligit, pati, at non corruptivam passionem sed perfectivam potius; nullamque ipsum propriam formam sortitum, nec ens actu nec corpus omnino esse nec corpore pro organo uti, sed potentiam modo aptitudinemque ad formas suscipiendas et formarum omnino esse locum. |
p. 788 |
Cap. XX. Si intellectio formarum susceptione, ut Aristoteli videtur, fiat, recte propria forma carere et a formis, quas suscipit, non pati sed perfici visus sit; at corporeus omnino minimeque sensui dissimilis ponendus sit. |
p. 790 |
Cap. XXI. Animam nec sentire nec intelligere quod formas suscipiat, sed quod ab eis patiatur immuteturque; et propterea et perfectam et maxime patibilem ponendam esse; et quomodo sentiens intelligensque oblectetur perficiaturque. |
p. 794 |
Cap. XXII. Intellectum potentia actu is facit, qui actu est perfectusque; et qui quae ille fieri potest, facere ipse illum potest omnia; multoque, quam ille, hunc separabilem immixtumque et impatibilem esse magis. |
p. 796 |
Cap. XXIII. Nec intellectum agentem, nec formas a sensu perceptas et ab agente materiae conditionibus exutas, nec harum similes ab his ex intellectu potentia eductas ejus formas fieri. |
p. 797 |
Cap. XXIV. Intellectui potentia agentem, ut propriam formam, accedere Aristoteli visum esse; et humanam animam propria natura intelligentem non esse. |
p. 800 |
Cap. XXV. Nequaquam, ut Peripateticorum nonnullis placet, propterea intellectum, dum intelligit, defatigari et oblivisci decipique, quod in hominum corpus illapsus veluti in soporem deiciatur. |
p. 802 |
Cap. XXVI. Explicandum itidem Peripateticis esse unusne sit intellectus uterque an plures. Et illorum nonnullis, ab his forte incommodis reiectis, non intellectum sed cogitativam substantiam hominis formam positam esse. |
p. 804 |
Cap. XXVII. Vel si cogitativa hominis sit forma, idem tamen intelligere hominibus sit omnibus; et cogitativam nusquam Aristoteli conspectam fuisse. |
p. 806 |
Cap. XXVIII. Vel si hominibus singulis singuli insint intellectus agentes, illorum tamen intelligentiae discriminis caussam Peripateticis reddi minime posse; nobis vero manifestissimam eam esse. |
p. 808 |
Cap. XXIX. Spiritus calore inter se tenuitateque et puritate differre nitoreque, et quibus horum exsuperans ad intelligendum aptior ineptiorve sit. |
p. 809 |
Cap. XXX. Qui calidus est non perpetuo et tenuem etiam purumque esse spiritum, et qualis esse possit inquirendum. At prius quibus reficitur e rebus. |
p. 812 |
Cap. XXXI. E quibus et a quibus reficitur spiritus. |
p. 812 |
Cap. XXXII. Qui calor quam tenuitatem quamve puram et e quali educat re. |
p. 818 |
Cap. XXXIII. Quibus in terris quibusque in corporibus moderate calidi, tenues, purique, et calidiores tenuioresque et impuriores, tum et calidi, crassique et impuri spiritus fiant; et fieri hos omnes posse; minime vero calidos crassosque et puros. |
p. 819 |
Cap. XXXIV. Et in quibus frigidi, crassi impurique; tum et frigidi, tenues purique; et fieri utrosque hos; at non crassos simul purosque, nec tenues impurosque. |
p. 822 |
Cap. XXXV. Spiritus inter se copia itidem, tum et capitis ventriculorumque, in quibus continetur, magnitudine figuraque differre. |
p. 823 |
Cap. XXXVI. Non intelligentia modo spiritus inter se differre, quod calore tenuitateque et puritate differant, sed moribus etiam et bonitate pravitateque, virtutibus nimirum vitiisque. |
p. 825 |
Liber nonus |
p. 826 |
Cap. I. Passiones, quibus ab iis, quae sentit et quae intelligit, afficitur spiritus, tum et mensuram, qua, ut bonum, cujus gratia afficitur operaturque, consequatur bonusque ipse sit, affici operarique oportet, inquirendas ac inquirendam esse. |
p. 826 |
Cap. II. Spiritum, ut proprium supremumque bonum, sui ipsius conservationem appetere; reliqua, quae appetit, bona illius omnino gratia appetere omnia. |
p. 828 |
Cap. III. A quibus afficitur commoveturque spiritus. |
p. 831 |
Cap. IV. Affectuum operationumque, quae juxta affectus eduntur, mensuram spiritus conservationem oportere esse. Et virtutes spiritus facultates esse, quae eo usque afficiuntur operanturque quo usque ut conservetur spiritus affici operarique oportet; vitia contra quae magis minusve. |
p. 834 |
Cap. V. Virtutum numerum e facultatum, quae afficiuntur operanturque, numero habendum esse; et quae facultas, quae virtus sit. |
p. 836 |
Cap. VI. De Sapientia. |
p. 840 |
Cap. VII. De Insipientia. |
p. 844 |
Cap. VIII. De Sollertia et vitiis ei oppositis. |
p. 845 |
Cap. IX. De Liberalitate et vitiis ei oppositis. |
p. 846 |
Cap. X. De Sobrietate et Castitate et vitiis eis oppositis. |
p. 848 |
Cap. XI. De Fortitudine et vitiis ei oppositis. |
p. 849 |
Cap. XII. De Justitia et vitiis ei oppositis. |
p. 852 |
Cap. XIII. De Veritate et Mendacio. |
p. 854 |
Cap. XIV. Virtutem, quae hominum familiaritatem convictumque et benevolentiam procurat, Humanitatem dici, et in Beneficentiam, Gratitudinem, Aequabilitatem, Hilaritatemque et Mansuetudinem dividi posse. |
p. 855 |
Cap. XV. De Beneficientia vitiisque ei oppositis. |
p. 857 |
Cap. XVI. De Gratitudine vitiisque ei oppositis. |
p. 858 |
Cap. XVII. De Aequabilitate et vitiis ei oppositis. |
p. 860 |
Cap. XVIII. De Hilaritate et vitiis ei oppositis. |
p. 861 |
Cap. XIX. De Mansuetudine et vitiis ei oppositis. |
p. 862 |
Cap. XX. De Benignitate et vitiis ei oppositis. |
p. 863 |
Cap. XXI. De Aemulatione et vitiis ei oppositis. |
p. 865 |
Cap. XXII. De Sublimitate et vitiis ei oppositis. |
p. 867 |
Cap. XXIII. Animae operationem juxta virtutem supremum hominis bonum Aristoteli positam; et perperam id factum esse. |
p. 871 |
Cap. XXIV. Animam Aristoteli in rationalem irrationalemque divisam esse. |
p. 873 |
Cap. XXV. Animam ejusque virtutem non recte in rationalem irrationalemque Aristoteli divisam esse; et animae facultates, si quidem plures sunt, rationales omnino esse omnes. |
p. 874 |
Cap. XXVI. Rationales virtutes disciplina, morales consuetudine comparari Aristoteli videntur. |
p. 877 |
Cap. XXVII. Quae entis cuiusvis conditio entis virtus ponenda; et quae virtutes animae natura, quae vero disciplina consuetudineve comparatae dicendae sunt. |
p. 878 |
Cap. XXVIII. Quae entia bona et quae ipsorum facultates operationesque probae. |
p. 880 |
Cap. XXIX. Entium virtutem eorum esse puritatem, itaque animae virtutes natura inesse; at diligentius id inquiri oportere. |
p. 882 |
Cap. XXX. Facultates, quae animae insunt, bonas pravasve natura esse; et sentientis intelligentisque virtutem natura prorsus animae inesse; et cognitionem etiam omnem magis natura quam experientia comparari. |
p. 883 |
Cap. XXXI. Appetentis virtutem vitiumque natura. |
p. 885 |
Cap. XXXII. Moventis itidem. |
p. 889 |
Cap. XXXIII. Reiciuntur Aristotelis rationes, quibus appetentis virtutes consuetudine comparari declarat. |
p. 891 |
Cap. XXXIV. Virtutes vitiaque non habitus, ut Aristoteli placet, sed facultates esse, recte illas, has vero prave proprium munus obeuntes. |
p. 893 |
Cap. XXXV. Virtutum nec scopum nec numerum recte ab Aristotele positum esse. |
p. 900 |